CROMWELLUS Oliverius

CROMWELLUS Oliverius
CROMWELLUS Oliverius
Anglus, bellicâ laude et prudentiâ politcâ clarus, sed perfidiâ in Regem infamis, cuncta discordiis civilibus fessa, Protectoris nomine sub imperium accepit, A. C. 1653. quod confirmatum A. C. 1657. statutô novô Parlamenti, quod ipse, priori abolitô, ut morientis libertatis manerent vestigia, novum ex amicis obnoxiisque sibi conflaverat, additis etiam inaugurationis ceremoniis, et culâ monetâ, in quâ scriptum: Has nisi periturus mihi adimat nemo. Id semper omni conatu egit, ut alius videretur, alius esset, religionem inter instrumenta dominatus numeravit, Politicus sine exemplo dictus: Subiugavit Hiberniam, adhuc pro Rege stantem, sub iura sua redegit Scotiam, eiectô Carolô II. cum Belgis bellum feliciter gessit, pactis cum Gallo initis, Dunkerkam Hispano ereptam Anglico Imperio adiecit: Obiit A. C. 1658. die 3. Septembr. die Anglis fatali. Hâc enim Scotos profligaverat, ad Dumbarum A. C. 1650. et Vigorniam A. C. 1651. Eâdem Londinum conflagravit, A. C. 1666. Ei successit fil. Richardus, sed ad breve tempus, revocatô in regnum Carolô II. Rege A. C. 1660. Vide pro eo Vitam eius Germanice editam Norimbergae A. C. 1663. in 12. et Panegyric. Londini A. C. 1656. in fol. Contra eum, Elench. mortuor. Bataei part. 2. Not. Politic. in vitam eius, etc. Adde Becmanum de regno Angl. in hist. Orbis Terr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”